Hľadaný výraz: Nm 3,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

1

mail   print   facebook   twitter